monumenta.ch > Ambrosius > 56
Ambrosius, De Helia et ieiunio, § 55 <<<     >>> § 57

§ 56 SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS

1 uae,inquit,istaquaerentibus! calix aureus Babylon in manu domini inebrians omnem terram.
2 a uino eius biberunt omnes gentes, ideo commotae sunt.
3 et subito cecidit Babylon et contrita est.
4 calix ergo aureus contritus est, quia Babylon contrita est, quae est calix aureus.
5 sed quamuis auro se iactet et pretio, in domini et ipsa est potestate.
6 denique diuina indignatione conteritur.
7 qua ratione calix aureus ? quoniam qui ueritate deficitur quaerit inlecebram, ut species saltem pretiosa ad bibendum aliquos possit inlicere.